O Quam Tristis...:O Langueo

From Lyriki
Jump to: navigation, search
“O langeo”
Artist: O Quam Tristis...
Albums: Meditations Ultimes (2005)
Lyricists: Pierre de Blois - XIIth / XIIIth centuries

Vacillantis trutine libramine
Mens suspensa fluctuat et estuat
In tumultus anxios
Dum se vertit et bipertit
Motus in contrarios
Motus in contrarios
Me cavare studio vult ratio
Sed dum amor alteram vult operam
In diversa rapior
Ratione cum dione
Dimicante crucior
Dimicante crucior

O langueo...
His invitat et irritat
Amor blanditiis
Nec caveo...
Sed aliis
Ratio sollicitat et excitat
O langueo...
Nam solari me scolari
Cogitat et exilio
Nec caveo...
Sed ratio procul abi
Vinceris sub veneris

Sicut in arbore
Fons tremula navicula
Levis in equore dum ancore
Subsidio contrario me dubio
Hinc amor inde ratio
Hinc amor inde ratio
Sub libra pondero
Quid melius et dubius
Mecum delibero
Nunc menti refero
Delicias venerias
Que mea michi
Flirula det oscula
Flirula det oscula

O langueo...
His invitat et irritat
Amor blanditiis
Nec caveo...
Sed aliis
Ratio sollicitat et excitat
O langueo...
Nam solari me scolari
Cogitat et exilio
Nec caveo...
Sed ratio procul abi
Vinceris sub veneris

O langueo...
His invitat et irritat
Amor blanditiis
Nec caveo...
Sed aliis
Ratio sollicitat et excitat