Corvus Corax:Veris Dulcis - Carmina Burana

From Lyriki
Jump to: navigation, search
“Veris Dulcis - Carmina Burana”
Artist: Corvus Corax
Albums: Tempi Antiquuii ()


"Ave, formosissima, gemma pretiosa!"

Dulcissima

Vidi florem floridum, vidi florum florem

Vidi rosam Madii cunctis pulchriorem
Vidi stellam splendidam, cunctis clariorem
Per quam ego degeram lapsus in amorem

Quid plus? Collo virginis brachia iactavi
Mille dedi basia, mille reportavi
Atque sepe sepius dicens affirmavi:
"Certe, certe istud est id, quo anhelavi!"